Rozmiar: 15909 bajtów

CLXXVIII.

1341, September 1. Nachod.

Nicolaus, Herzog von Schlesien und Herr in Münsterberg, verkauft dem Ritter Heinrich von Haugwitz die Bergwerke in Reichenstein zurück.

In nomine domini amen. Nos Nicolaus dei gratia dux Slesie, dominus in Munsterberg, notum facimus universis, quod, quia magnificus princeps felicis memorie dominus et pater noster karissimus Bolco dux Munstirberg, montana in Reychenstein a nobili viro, domino Heynrico de Huguwicz milite pro determinata summa pecunie pridem emit, de caius aliqua parte satisfecerat ei per fideiussoriam cautionem et de residua sibi, quamvis, prochdolor, morte preoccupatus fuerit, certitudinem facere tenebatur, nosque proinde eidem domino Heynrico variis obstaculis impediti, cautionem, ut expedit, facere nequeuntes ipsi domino Heynrico predicto, heredibus et succes­soribus suis legitimis montana predicta cum omnibus suis pertinentiis, iuribus, conswetudine et statutis, utilitate, usufructu, proprietate et totius superioritatis dominio, ut per dominum et genitorem nostrum predictum pridem habita sunt, et quemadmodum ad nos a progenitoribus nostris hereditaria sucwessione sunt legitime devoluta, de certa nostra scientia, non dolo circumventi, sed de libera nostra voluntate, maturo nostrorum fidelium consilio accedente, reddimus, restituimus et in pheudum nichilominus a nobis damus, concedimus et donamus, nulla nobis aut nostris suc­cessoribus iuris aut cuiuslibet dominii proprietate penitus reservata, dantes et conferentes eidem domino Heinrico de Huguwicz, fideli nostro necnon heredibus et successoribus eius universis eadem montana sub conditionibus premissis vendendi, exponendi, donandi et commutandi seu etiam pro anima iudicandi et tamquam de re propria disponendi plena presentibus et omni­modam facultatem. Nobilibus viris dominis Heynemanno et Peregrino de Peterswald, Johanne de Budow, Wytkone Boemo, Petzcone de Libenow, Hartungo filio domini: Heynmanni predicti, fidelibus nostris, et Johanne de Altamutha, canonico ecclesie sancte Crucis Wratislaviensis curie nostre notario testibus ad premissa; presentium sub nostro sigillo testimonio literarum. Datum Nachod anno domini M°. CCC°. quadragesimo primo in die beati Egidii abbatis.

Or. Perg. An grüner gedrehter Seidenschnur einige Fragmente des Reitersiegels des Herzogs, mit Rücksiegel.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów